monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, 21, 4
Si bona accepimus de manu Domini, mala quare non sustineamus? Ac si dicat: Si ad bona aeterna tendimus, quid mirum si temporalia mala sufferamus? Haec autem bona sollicite Paulus inspexerat, quando illata aequanimiter mala tolerabat, dicens: Non sunt condignae passiones huius temporis ad superventuram gloriam, quae revelabitur in nobis.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below