monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, 3, 3
Sed quid est quod dicitur: Commovisti me adversus eum? Nunquid Satanae verbis Veritas accenditur, ut in subditorum suorum cruciatibus instigetur? Quis haec de Deo senserit, quae recto etiam homine indigna perpendit? Sed quia nos ferire nisi commoti nescimus, ipsa divina percussio commotio vocatur; et ad nostra verba divina voce descenditur, ut eius factum ab homine utcunque capiatur. Illa enim vis quae absque necessitate omnia creavit, et sine despectu omnibus praesidet, et sine labore cuncta sustentat, et sine occupatione regit, etiam sine commotione corrigit, sicque humanas mentes ad ea quae voluerit flagellis format, ut in diversitatis umbram a suae incommutabilitatis luce non transeat. Sequitur:

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below