monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, 1, 1
1. Beatus Iob ad mortem petitus in tentatione, ad vitam crevit ex verbere; et antiquus hostis unde se bona eius aestimavit exstinguere, inde doluit multiplicasse. Sed quia in primo certamine se succubuisse considerat, ad alia se tentationum bella restaurat, et de sancto viro mala adhuc impudenter sperat; quia bona malus credere non potest, vel experta. Ea autem quae in prima eius percussione praemissa sunt, iterum subnectuntur, cum dicitur:

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below