monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 2, 52, 2
Nam quid moraliter per capillos, nisi defluentes animi cogitationes accipimus? Unde et alias Ecclesiae dicitur: Sicut vitta coccinea labia tua, sponsa, et eloquium tuum dulce. Vitta quippe crines capitis astringit. Labia ergo sponsae sicut vitta sunt, quia exhortatione sanctae Ecclesiae, cunctae in auditorum mentibus diffusae cogitationes ligantur; ne remissae defluant, ne sese per illicita spargant, ne sparsae cordis oculos deprimant; sed quasi ad unam se intentionem colligant, dum vitta eas sanctae praedicationis ligat. Quam recte et coccineam asserit; quia sanctorum praedicatio solo charitatis ardore flammescit. Quid vero per caput, nisi ea, quae principale uniuscuiusque actionis est, mens ipsa signatur? Unde et alias dicitur: Et oleum de capite tuo non deficiat. Oleum quippe in capite, est charitas in mente; et a capite deficit oleum, cum charitas a mente discedit. Caput ergo detondere est cogitationes superfluas a mente resecare. Et detonso capite in terram corruit, qui repressis praesumptionis suae cogitationibus, quam in semetipso infirmus sit humiliter agnoscit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below