monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 1, 33, 3
Sed quid est, quod in hac vita sine quavis tenuissimi contagii inquinatione peragatur? Nonnunquam namque ipsis bonis quae agimus ad deterius propinquamus; quia dum laetitiam menti pariunt, quamdam etiam securitatem gignunt; dumque mens secura redditur, in torporem laxatur. Nonnunquam vero aliquantula elatione nos polluunt; et tanto deiectiores apud Deum faciunt, quanto apud nosmetipsos tumidiores reddunt. Unde bene subiungitur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below