monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 1, 31, 2
Tunc namque magni inter omnes Orientales efficimur, cum eis spiritibus, qui orienti luci inhaerent, pressa carnalis corruptionis nebula, discretionis nostrae radiis, in quantum possibilitas suppetit, sociamur. Unde et per Paulum dicitur: Nostra conversatio in coelis est. Quisquis temporalia ac defectiva sequitur, occasum petit; quisquis vero superna desiderat, quia in Oriente habitet, demonstrat. Magnus ergo non inter Occidentales, sed inter Orientales efficitur, qui non inter malorum actiones ima et fugitiva quaerentium, sed inter choros proficere supernorum civium conatur. Sequitur:

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below