monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 1, 13, 2
Scriptum est de illo: Et replevit eum spiritus timoris Domini. Incarnatus enim Dominus in semetipso omne quod nobis inspiravit, ostendit; ut quod praecepto diceret, exemplo suaderet. Iuxta humanitatis ergo naturam Redemptor noster Deum timuit; quia ut superbum hominem redimeret mentem pro illo humilem sumpsit. Cuius bene per hoc, quod recedere a malo Iob dicitur, et actio designatur. Ipse quippe recessit a malo, non quod faciendo contigit, sed quod inveniendo reprobavit: quia vetustam, quam natus invenit, humanae conversationis vitam deseruit; et novam, quam secum detulit sequacium moribus impressit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below