monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 1, 11, 2
Haec per historiam facta credimus, sed per allegoriam iam qualiter sint impleta, videamus. Iob namque, ut diximus, interpretatur dolens: Hus vero consiliator. Quem ergo alium beatus Iob suo nomine exprimit, nisi eum de quo propheta loquitur dicens: dolores nostros ipse portavit? Qui Hus terram inhabitat, quia in corda populi consiliatoris regnat. Paulus quippe ait Christum Dei virtutum, et Dei sapientiam.. Atque haec ipsa Sapientia per Salomonem dicit: Ego sapientia habito in consilio, et eruditis intersum cogitationibus. Hus ergo terram inhabitat Iob, quia Sapientia, quae pro nobis passionis dolorem sustinuit, corda vitae consiliis dedita sibimet habitationem fecit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below