monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.8 v > uwbM.p.th.f.68.277

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 1, 5, 3
Consideremus ergo cuius sanctitatis iste vir fuerit, qui ad tam sedula Dei obsequia, et sic occupatus vacavit. Necdum praecepti virtus emicuerat, quae omnia relinqui praeciperet; sed tamen beatus Iob eiusdem iam praeceptionis vim corde servabat; quia nimirum substantiam suam mente reliquerat, quam sine delectatione possidebat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below