monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 1, 3, 3
Mos vero esse narrantium solet, ut cum palaestrae certamen insinuant, prius luctantium membra describant quam latum validumque sit pectus, quam sanum, quam pleni tumeant lacerti, quam subterpositus venter nec mole gravet, nec extenuatione debilitet; ut cum prius aptos certamini artus ostenderint, tunc demum magnae fortitudinis ictus narrent. Quia ergo athleta noster contra diabolum fuerat certaturus, quasi ante arenae spectaculum, sacrae scriptor historiae in athleta hoc spiritales virtutes enumerans, mentis membra describit, dicens: Erat vir ille simplex, et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo, ut, dum membrorum positio magna cognoscitur, ex hac ipsa iam forti positione subsequens etiam victoria praenoscatur. Sequitur:

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below