monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 0B, 10, 2
Recte autem afflictio quidem beati Iob dicitur sed quantitas temporis in eius afflictione reticetur; quia sanctae Ecclesiae in hac vita tribulatio cernitur, sed quanto hic tempore conterenda atque differenda sit, ignoratur. Unde et ore Veritatis dicitur: Non est vestrum nosse tempora, vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate. Per hoc ergo, quod beati Iob passio dicitur, docemur quod experiendo novimus. Per hoc vero quod quantitas temporis in passione reticetur, docemur quid nescire debeamus.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below