monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 0B, 8, 2
Bene autem tauros pro se et arietes obtulisse describuntur. In tauro quippe cervix superbiae, in ariete autem ducatus gregum sequentium designatur. Quid est ergo pro eis tauros arietesque mactare, nisi eorum superbum ducatum interficere; ut de se humilia sentiant, et post se corda innocentium non seducant? Cervice enim tumenti ab Ecclesiae unitate resilierant, et infirmos post se populos quasi sequentes greges trahebant. Veniant igitur ad beatum Iob, id est, revertantur ad Ecclesiam, et septenario sacrificio tauros et arietes mactandos offerant; qui ut universali Ecclesiae coniungantur, humilitate interveniente interficiant quidquid prius tumidum de superbo ducatu sapiebant.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below