monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Gothorum, 53, 1
Postquam ergo firma pax Gothorum cum Romanis effecta est, videntes Gothi non sibi sufficere ea quae ab imperatore acciperent solatia, simulque cupientes ostentare virtutem, coeperunt vicinas gentes circumcirca praedari: primo contra Satagas, qui interiorem Pannoniam possidebant, arma moventes. Quod ubi rex Hunnorum Dinzio, filius Attilae, cognovisset, collectis secum qui adhuc videbantur, quamvis pauci, eius tamen sub imperio remansisse, Ulzingures, Angisciros, Bittugores, Bardores, veniens ad Bassianam Pannoniae civitatem, eamque circumvallans, fines eius coepit praediri.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below