monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Gothorum, 50, 8
Rugi vero aliaeque nationes nonnullae Biozimetas, Scandiopolim, ut incolerent, petivere. Hernac quoque iunior Attilae filius cum suis in extremo minoris Scythiae sedes delegit. Emnedzar et Uzindur consanguinei eius in Dacia Ripensi. Uto et Iscalmus, qui ea potiti sunt, multique Hunnorum passim proruentes tunc se in Romaniam dederunt.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below