monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Gothorum, 41, 5
Attila igitur discessione cognita Gothorum, quod de inordinatis colligi solet, et inimicorum magis aestimans dolum, diutius se intra castra continuit. Sed ubi hostium absentia sunt longa silentia consecuta, erigitur mens ad victoriam, gaudia praesumuntur, atque potentis regis animus in antiqua fata revertitur. Thorismund ergo patre mortuo, in campis statim Catalaunicis, ubi et pugnaverat, regia maiestate subvectus, Tolosam ingreditur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below