monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Gothorum, 36, 10
Convenitur itaque in campos Catalaunicos, qui et Mauricii nominantur, 100 leugas, ut Galli vocant, in longum tenentes, et 70 in latum. Leuga autem Gallica mille et quingentorum passuum quantitate metitur. Fit ergo area innumerabilium populorum pars illa terrarum. Conferuntur acies utraeque fortissimae; nihil subreptionibus agitur, sed aperto Marte certatur. Quae potest digna causa tantorum motibus inveniri? aut quod odium in se cunctos animavit armari?

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below