monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Gothorum, 36, 9
secum tantum Thorismund et Theodericum maiores natu participes laboris assumit. Felix procinctus, auxiliantium suave collegium habere, et solatia illorum quos delectat ipsa etiam simul subire discrimina. A parte vero Romanorum tanta patricii Aetii providentia fuit, cui tunc innitebatur respublica Hesperiae plagae, ut undique bellatoribus congregatis, adversus ferocem et infinitam multitudinem non impar occurreret. His enim adfuere auxiliares Franci, Sarmatae, Armoritiani, Litiani, Burgundiones, Saxones, Riparioli, Ibriones, quondam milites Romani, tunc vero iam in numero auxiliariorum exquisiti, aliaeque nonnullae Celticae vel Germanicae nationes.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below