monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Gothorum, 27, 2
Quod cum Gratianus imperator, qui tunc Roma in Gallias ob incursionem Wandalorum recesserat, comperisset, quia Theodosio fatali desperatione succumbente, Gothi magis saevirent, mox ad eos collecto venit exercitu; nec tamen fretus in armis, sed gratia eos muneribusque victurus, pacemque et victualia illis concedens, cum ipsis inito foedere fecit. Ubi vero post haec Theodosius convaluit imperator, reperitque Gratianum cum Gothis et Romanis pepegisse foedus, quod ipse optaverat, admodum grato animo ferens, et ipse in hac pace consistit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below