monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Gothorum, 20, 3
Post Asiae ergo tale excidium, Thracia eorum experta est feritatem. Nam ibi ad radices Haemi montis, mari vicinam Anchialos civitatem aggressi mox adeunt, urbem quam dudum Sardanapalus rex Parthorum inter limbum maris et Haemi radices locasset. Ibi enim multis feruntur mansisse diebus, calidarum aquarum delectati lavacris, quae a quinto decimo milliario Anchialitanae civitatis sunt sitae, ab imo sui fontis igni scaturientes, et inter reliqua totius mundi thermarum innumerabilium loca omnino praecipue ad sanitatem infirmorum efficacissimae.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below