monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Gothorum, 20, 2
Quae hodieque quamvis regiae urbis civitate congaudeat; signa tamen suarum ruinarum aliquanta ad indicia retinet posteritatis. Hac ergo felicitate Gothi, qua intravere partibus Asiae, praeda spolioque potiti, Hellesponticum fretum retransmeant, vastantes in itinere suo Troiam Iliumque, quae vix a bello illo Agamemnoniaco aliquantulum respirantes, rursus hostili mucrone deletae sunt.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below