monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Gothorum, 15, 2
Is triennium regnans, dum in Christianos arma commoveret, imperium simul et vitam amisit. Nam hic, Severo imperatore regnante, et natalem filii diem celebrante, post primam aetatem et rusticam vitam, de pascuis in militiam venit. Princeps siquidem Severus militares dederat ludos; quod cernens Maximinus, qui erat semibarbarus adolescens, positis praemiis, barbara lingua petit ab imperatore ut sibi luctandi cum expertis militibus licentiam daret. Severus admodum miratus magnitudinem formae (erat enim, ut fertur, statura eius procera ultra octo pedes), iussit eum cum lixis corporeo nexu contendere, ne quid a rudi homine militaribus viris veniret iniuriae.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below