monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Gothorum, 1, 3
Et nonnullae insulae in eodem mari habitabiles sunt, ut in orientali plaga, et Indico oceano, Hippodes, Iamnesia, sole perustae, quamvis inhabitabiles, tamen omnino sui spatio in longum latumque extensae. Taprobane quoque, in qua exceptis oppidis vel possessionibus, dicunt munitissimas urbes, decoram Sedaliam, omnino gratissimam Silestantinam, nec non Etheron, licet non ab aliquo scriptore dilucidas, tamen suis possessoribus affatim refertas.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below