monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 19, 4
Quantus enim est unusquisque hominum, ut possit ita magnarum rerum et valde difficilium virtutem aut ad perfectum inspicere, aut interpretari digne? Aut si quis hoc facere, difficile tamen, possit, quantae parti populi suadebit? Aut quis tantarum quaestionum subtilitates extra lapsus sui periculum sustinebit? Ergo fugienda sunt in talibus multiloquia, ne forte dum infirmitate nostrae naturae minime quod proponitur explicatur, mente discentium auditorum pro tardiori intellectu ad perfectam quaestionis perceptionem pervenire non valente, ad necessitatem blasphemiae, aut schismatis populus abducatur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below