monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 18, 4
Scribebant autem et qui circa Eusebium Nicomediae erant, et alii quibus Arii opinio complacebat, quatenus solveretur quidem praemissa damnatio, et in Ecclesiam damnati reducerentur, quasi nihil mali profiterentur. Sic itaque diversis epistulis ad Alexandrinum episcopum destinatis, fecerunt harum epistularum collectiones, Arius quidem earum quae pro se erant, Alexander autem contra Arium.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below