monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 18, 3
Iste vero retulit detractiones in Achillam, qui post Petrum suscepit episcopatum; et rursum in Alexandrum, qui post Achillam noscitur ordinatus. Inter haec igitur supervenit quaestio Ariana, et Meletius una cum suis defendebat Arium, conspiratione facta cum eo adversus episcopum. Quibuscunque enim prava videbatur Arii secta, suscipiebant semper Alexandri sententiam, tanquam iustum contra consentaneos Arii eius videretur esse decretum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below