monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 15, 6
Eusebius itaque Caesareae erat episcopus, Theodotus Laodiceae, Tyri Paulinus, Athanasius Anazarbi, et Gregorius Beryti, Aetius autem Lyddae. Lydda vero est quae nunc Diospolis appellatur. Hos ergo Arius concordes se habere gloriabatur. Hostes autem vocavit Philogonium praesulem urbis Antiochenae, Hellanicum Tripoleos, et Macarium Hierosolymorum, adversus eos sarciendo calumnias: quoniam aeternum et ante saecula Filium, et cum Patre aequi honoris eiusdemque substantiae praedicabant.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below