monumenta.ch > Hieronymus > Ioannes, 12

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 14, 9
Possumus ergo, inquiunt isti polluti, et nos fieri Dei filii, sicut et ille. Scriptum est enim: Filios genui et exaltavi. Cumque allatum fuerit eis quod sequitur, id est: Ipsi autem spreverunt me, quod naturale non est Salvatoris, cum naturae sit immutabilis, omni reverentia spoliantes semetipsos, aiunt: Nec aliquam habet proprietatem ad Deum; sed, cum sit ipse natura mutabilis, scivit de illo Deus praescientia et praecontemplatione, quia eum non esset spreturus, eligendus foret ex omnibus.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below