monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 13, 12
Vel quomodo est et convertibilis et mutabilis, qui dicit per se: Ego in Patre et Pater in me; et iterum: Ego et Pater unum sumus? Per prophetam vero: Videte, inquit, me, videte, quia ego sum, et non mutabor. Nam licet in eo verbo sit dictum illud apostoli, quia factus est homo, tamen mutatus non est, sed, sicut dixit Apostolus: Iesus Christus heri, et hodie, ipse et in saecula. Quae causa, putas, suasit eis ut dicerent, quia propter nos est factus, cum Paulus scribat, propter quem omnia, et per quem omnia? Unde vero blasphement quia nescit perfecte Filius Patrem, mirandum non est.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below