monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 13, 10
Vincet enim veritas, nec ulla communio est luci cum tenebris, neque concordia Christo cum Belial. Quis etenim talia audivit aliquando? Aut quis nunc haec audiens verba, non metuet, aut aures continuo non obturabit, ne sordibus talium verborum eius polluatur auditus? Quis audiens dicentem Ioannem: In principio erat Verbum, non reprehendat istos dicentes: Fuit aliquando quando non fuit?

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below