monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 13, 2
Dum unum catholicae sit corpus Ecclesiae, mandato existente in sacris Scripturis ut servetur vinculum unanimitatis et pacis, consequens est debere nos scribere, et alterutris quae apud singulos aguntur insinuare; ut sive patitur, sive gaudet unum membrum, compatiamur aut congaudeamus ad invicem. In nostra igitur parochia nunc ingressi sunt viri iniqui et Christo rebelles, docentes apostasiam, quam recte quilibet praecurrere suspicetur Antichristo. Et volui quidem hoc taciturnitati contradere, si quo modo inter solos apostatas consumeretur hoc malum, et non loca alia penetrando simplicium sordidaret auditus.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below