monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 12, 6
Reprehendens autem quidam huiusmodi viros, Alexandrum quoque culpabat, tanquam non utiliter sileret, dum contra dogma fierent novitates. At ille melius arbitratus esse de dubiis sermonem ex utraque parte proponendum; ut non videretur ex necessitate, sed potius ex satisfactione certamen ablatum iudex cum clero residens, ad altercationem deduxit utramque partem.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below