monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.207 v

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 11, 1
Praecipue vero insignissimam Ecclesiam demonstraverunt, et dogma dilataverunt vitae virtutibus, qui conversatione monachica illo tempore fruebantur. Utilissima namque res ad homines venit a Deo ista philosophia, quae multarum doctrinarum et dialecticae artis studia despicit, tanquam sit minuta, et melioris operis tempus impediat, atque ad recte vivendum nihil ostendat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below