monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 10, 10
Si enim hoc non est, indubitanter non privaberis quibus eges, sed rursus accedens invenies. Sic igitur ille captus est, et quod ei deliquerat indicavit. Dignum est igitur huius sacratissimi viri mirari puritatem, et ecclesiastici ordinis valde custodiam. Dicitur itaque quodam tempore pro aliqua utilitate in unum Cyprios episcopos convenisse, et inter eos hunc fuisse Spiridionem, et Triphyllium Ledrensem episcopum, virum eloquio et sapientia praeditum, nec non legibus eruditum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below