monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 10, 9
At ille misit eum ad horreum, data potestate ut ipse sibi metiretur quantum opus haberet. Vacuum vero eumdem inveniens locum, et hoc oculata fide cognoscens, Spiridioni nuntiavit. Ille respondit ei: Mirum est, o homo, quod loqueris. Quomodo tibi soli visum est horreum necessariis defecisse? Sed considera potius apud temetipsum, ne forte mutuatus alia vice quod debueras, primitus non solveris.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below