monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 9, 12
Honorabat autem dominicum diem, quia in eo Christus resurrexit a mortuis; alium vero, quia in eo fuerat crucifixus. Maximam namque culturam sacratissimae crucis habebat, tam pro iis quae ei prospere provenerant eius auxilio in praeliis contra adversarios institutis, quam pro indicio quod ei divinitus pro ea videbatur ostensum. Denique supplicium crucis, quod primitus apud Romanos erat in usu, lege prohibuit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below