monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 9, 11
Ex illo autem Romanorum cohortes, quae nunc Numeri nuncupantur, singulae fecerunt tabernaculum proprium, et sacerdotes atque diaconos distributos habebant. Die vero qui dominicus vocatur, quem Hebraei primum vocant, Graeci autem soli distribuunt, et qui ante septimum est, sancivit a iudiciis aliisque causis universos habere vacationem, et in eo tantum orationibus occupari.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below