monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 2, 6
Et mihi videtur quoniam haec referens, quasi clamare videtur operibus Deum esse Christum, rerum miraculis obstupescens. Cum autem hoc dixisset, etiam medius ipse transcurrit: in nullo tamen contradicens credentibus in eum, potiusque consentiens. Haec igitur cogitanti mihi digne mirabile visum est Hebraeos etiam ante alios homines ad Christianitatem non potuisse converti.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below