monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 1, 1, 13
Alios etenim reges nihil dignum habuisse comperimus; alios autem ornasse una aut duabus rebus imperium. Tu autem, o serenissime, omnes simul virtutes amplectens, universos dignosceris evicisse pietate, clementia, fortitudine, castitate, iustitia, largitate, atque magnanimitate dignitati imperiali conveniente. Sine sanguine autem et purum a caede, super omnium priscorum, tuum cuncti gloriantur imperium.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below