monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 11, 2, 2
Cum vero eos terrere tentasset, denuo mansuetudinem ostendebat; et inter haec non negligebat eloquium. Laborabat enim circa veterum lectiones, noctibus eis incumbens. Quapropter non eum movebant philosophicae aut sophisticae lectiones: erat enim et confabulantibus gratus, et cum tristibus moestus, et absolute secundum Apostolum omnibus omnia factus est. Primo quidem cum presbyter esset, et libros faciebat et meditatos coram ecclesia recitabat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below