monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 11, 2, 1
Imperatore igitur octo annos agente, tertium annum Atticus habebat episcopatum, vir clarus et eruditus, venerabilis atque prudens. Unde etiam ecclesias sub eo magnum sumere contigit incrementum. Non enim solis propriae fidei personis munificus erat, sed etiam haereticis miraculum suae sapientiae demonstrabat; quos fatigare quidem nolebat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below