monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 48, 1
Post cuius mortem eius magiae compertae sunt. Carra namque civitas est hactenus impietatis eius reliquias habens. Per hanc iter agens, quoniam per Edessam propter piae religionis cultum transire noluerat, in templum quod a paganis colitur est ingressus. Ubi dum quaedam cum suis consortibus sacrilegia celebrasset, ianuas et claustra disposuit, et quosdam ibi milites observare praecepit, ut interius nullus accederet, donec ipse remearet.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below