monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 42, 1
Mihi namque videtur, quia, adveniente Deo, nullum miraculum nullumque beneficium putari debet incredulum. Nam et alia plurima miracula per civitates et vicos plerumque apud multos provinciales antiquitus tradita sunt, habentia veritatem; quod repente monstrabo. Est itaque civitas Palaestinae Nicopolis nomine; hanc, dum adhuc vicus esset, Emaus sacer Evangeliorum liber appellat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below