monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 40, 3
Querebantur enim adversus eum, facetias de eius barba proferentes; erat enim eius barba valde prolixa. Dicebant ergo: Tondeatur, ut ad funes eius proficiat barba. Et quoniam superstitionis suae causa taurum idolis frequentius immolabat, aram vel taurum in solido suo formari praecepit. Ob quam rem lacerantes eum dicebant: Iste taurus evertet mundum. His iniuriis provocatus ad iracundiam, interminatus est se Antiochiam affligere civitatem.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below