monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 25, 2
Occidentales, inquit, in consubstantialitate languebant. Aetius autem per Orientem secundum substantiam dissimilitudinem praedicabat; et erant utraque prava, cum hi quidem inordinate divisas substantias Patris, et Filii, consubstantialitatis nomine copularent; ille vero a natura Patris naturam Filii aperte divideret, credens semetipsum pie praedicare dissimilem esse Patri Filium per substantiam.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below