monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 23, 4
Sed Lucifer iram suam nequaquam complere praevaluit; erat enim confessionibus suis obstrictus, dum per suum diaconem promisisset ratum se habiturum quod fuisset a concilio definitum. Quapropter ipse quidem Ecclesiae tenens fidem, in Sardiniam ad proprium remeavit thronum. Hi vero qui prius cum eo contristati fuerant, hactenus ab Ecclesia segregantur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below