monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 23, 1
Eusebius interea Vercellensis episcopus repente postmodum ab Alexandria venit ad Antiochiam, et inveniens Paulinum a Lucifero consecratum, plebemque divisam, Meletiique sequaces missas facientes seorsum, valde commotus est, quia factae ordinationi non universi consenserant; reprehenditque apud semetipsum quod gestum est, et pro reverentia Luciferi, habita taciturnitate discessit: promittens in conventu episcoporum quae gesta fuerant emendanda: habens tamen curam maximam, eos unire non potuit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below