monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 22, 9
Ab initio siquidem mox homo factus est; cum esset parvulus ipse per angelum mandavit Ioseph: Surgens sume puerum et matrem eius, et fuge in Aegyptum. Futurus est enim Herodes quaerere animam pueri. Mortuo quoque Herode, videtur propter Archelaum filium eius in Nazareth fugisse. Et quando iam etiam Deum semetipsum innotescebat, et manum aridam restituerat sanam; et Pharisaei quidem egredientes concilium fecerunt adversus eum, ut eum occiderent: Iesus autem sciens discessit inde. Nam et quando Lazarum suscitavit a mortuis: Ab illo, inquit, die cogitaverunt, ut occiderent eum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below