monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 22, 6
Tunc etiam quaesiti filii prophetarum celati sunt, latentes in speluncis apud Abdiam. Sed si haec tanquam vetera non legerunt, saltem memoriam habeant Evangeliorum. Nam et discipuli propter metum Iudaeorum recesserunt, celantes semetipsos; et Paulus in Damasco a principe gentis quaesitus, de muro in sporta depositus est, et manus quaerentis effugit. Haec igitur de sanctis viris Scriptura dicente, quam putas excusationem suae petulantiae poterunt invenire?

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below