monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.214

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 22, 3
Quiescant insidiari, et quiescunt continuo fugientes. Sed a calliditate non desinunt sua, et comprehendere omni virtute festinant: scientes quia fuga persecutionem patientium iudicium est maximum persequentium. Nullus enim mitem atque clementem fugit aliquando, sed magis ferocem simul et callidum. Omnis enim qui gemebat et vexabatur a Saul, fugiebat et veniebat ad David. Sed isti propterea eos qui abscondunt se, interimere student, ne ipsorum malitiam videantur arguere.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below