monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 6, 19, 2
Ipse autem veniens Antiochiam, fluctuantem invenit Ecclesiam; erat enim inter se turba divisa, et non tantum haeresis Ariana, quae erat sub Euzoio, dividebat Ecclesiam; sed etiam Meletii sequaces, studium habentes circa suum praesulem, a suis consortibus recesserunt. Tunc ergo Lucifer ordinans eis Paulinum episcopum, rursus abscessit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below